Mirum sanè videtur omnes ferè Scriptores, qui de Druidibus sermonem fecere, ritus quosdam ab iis summa cum religione adhibitos silentio prætermisisse, quorum memoriam Plinius posteris prodidit[3]. Omnium celeberrima ea est, quam circa viscum servabant, ceremonia : hanc sic describit : « Nihil habentViscum. Druides visco et arbore in qua gignitur, si modò sit robur, sacratius. Jam per se roborum eligunt lucos, nec ulla sacra sine ea fronde conficiunt… Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magna religione petitur : et ante omnia sexta Luna, quæ principia mensium annorumque his facit, et sæculi post tricesimum annum, quia jam virium abundè habeat, nec sit sui dimidia. Omnia sanantem appellantes suo vocabulo, sacrificiis epulisque rite sub arbore præpa- |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/51
Appearance
Haec pagina emendata est
xlj
PRÆFATIO.
Tom. I.
F