Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xlij
PRÆFATIO.


ratis, duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primùm vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit ; candido id excipitur sago. Tum deinde victimas immolant, precantes ut suum donum Deus prosperum faciat his quibus dederit. Fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur : contra venena omnia esse remedio ».

Ritus quoque in legendis Selagine et Samolo servari solitos Plinius memorat. Selago.Selago herba est Sabinæ similis : « Legitur, inquit[1], sine ferro dextra manu per tunicam, quà sinistra exuitur, velut à furante, candida veste vestito, purèque lotis nudis pedibus, sacro facto priusquàm legatur pane vinoque : fertur in mappa nova, Hanc contra omnem perniciem habendam prodidere Druidæ Gallorum, et contra omnia oculorum vitia fumum ejus prodesse. Samolus.Lidem Samolum herbam nominavere nascentem in humidis : et hanc sinistra manu legi à jejunis contra morbos suum boumque, nec respicere legentem. : nec alibi quàm in canali deponere, ibique conterere poturis ».

Ovum serpentum.Aliam refert Plinius[2] Druidum superstitionem circa ovum serpentum. Angues innumeri æstate convoluti, salivis faucium corporum-

  1. Lib. 24. cap. 11. pag. 65.
  2. Lib. 9. cap. 3. p. 66.