Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xliij
PRÆFATIO.


que spumis artifici complexu glomerati ovum efformabant, quod ideò anguinum appellabatur. Serpentes sibilis id in sublime jactabant, sagoque oportebat intercipi, ne tellurem attingeret. Raptor profugiebat equo : serpentes enim insequebantur, donec arcerentur amnis alicujus interventu. Ovi experimentum erat, si contra aquas fluitaret vel auro vinctum : illud certa Luna capiendum Druidæ dictitabant. Id ovum mali orbiculati modici magnitudine, cujus crusta cartilaginea, vidisse se testatur Plinius. Ad victorias litium ac regum aditus mirè laudabatur : habens id in lite in sinu Eques Romanus è Vocontiis à Claudio Principe non ob aliud interemptus est.

Immortalitas animæ.Galli a Druidibus edocti animas arbitrabantur esse immortales. Putabant, si Straboni fides est, animas et mundum corruptioni minimè esse obnoxios, sed aliquando ignem et aquam dominium obtentura. Omnes ferè Auctores qui Gallis opinionem de immortalitate animæ attribuunt, ipsis quoque adscribunt opinionem de migratione ex uno corpore in aliud : ruunt tamen ea omnia quæ narrant de Gallorum funeribus, si semel admittatur hæc postrema opinio. Funera Gallorum.Corpora defunctorum cremabantur, omniaque, quæ vivis cordi fuisse arbitrabantur, in ignem inferebant, etiam animalia. Paulò supra ætatem Cæsaris[1], servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, justisfunebribus confectis, unit cremabantur. « Unum ex iis quæ præcipiunt Druidæ,

  1. Cæsar, lib. 6. c. 19. p. 255.