Druidum abolitio.Mos Gallis usitatus immolandi victimarum humanarum adeò crudelis et barbarus semper habitus est, ut Romani Imperatores variis temporibus Druidum religionem abolere conati sint. Eam Augustus civibus interdicere satis habuit, id est iis qui in Galliis civitatem habebant. Narrat Plinius[4] immolandorum hominum ritum ad suam memoriam perseverasse in Galliis, Druidasque sublatos fuisse Tiberii principatu : sed de Imperatore Claudio, cui Tiberio prænomen erat, loqui existimatur. Et certè, teste Suetonio[5], Claudius Druidarum Religionem apud Gallos diræ immanitatis, et tantum civibus sub Augusto interdictam, penitus abolevit. Aurelius quoque Victor[6] per Galliam Druidarum famosas superstitiones compressas fuisse per Claudium testatur. Non tamen genus omne |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/54
Appearance
Haec pagina emendata est
xliv
PRÆFATIO.