Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/58

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xlviij
PRÆFATIO.

Suetonius et Justinus[1] ; imò Livius ipse alio in loco testatur Gallos haud vana jactare[2], cum Romanum populum captum a se auroque redemtum memorant.

Gallos bellicosos, fortes et generosos fuisse, inter omnes Scriptores[3] convenit. Invicti à Romanis habebantur, eosque belli gloria et audacia superabant. Illos adeò Romani formidabant, ut ubi primùm fama erat Gallici tumultus[4], copiarum delectum haberent solito majorem, supplicationes indicerent, sacrificia facerent. Quin immò qua lege[5] Senibus et Sacerdotibus militiæ vacatio dabatur, eâ bellum Gallicum nominatim excipiebatur. Plerique tamen Scriptores, ut cum Romanis gratiam ineant, nullam famæ Gallorum minuendæ prætermittunt occasionem. Galli, si eos audiamus, laboris, sitis, caloris erant impatientissimi : fusa erant, fluida et mollia eorum corpora : sole incalescente, in modum nivis tabescebant : eorum primus impetus major quàm virorum, secundus minor quàm feminarum : rabiem et impetum pro virtute habebant. Cæsar[6], qui Gallorum fortitudinem quam sæpius expertus fuerat magis perspectam habebat, iis est æquior, nec debitam laudem invidet eos tantùm carpit quòd ut ad bella suscipienda alacres ac prompti, sic molles sint ad calamitates perferendas. Cæsar ipse eos, nisi in sese invicem armasset, atque alios post alios fuisset adortus, nusquam domare potuisset. Polybius loquens de prælio[7], in quo Galli atrociter dimicarunt, et suam quisque, licet vulneribus onusti, stationem servarunt, fatetur

  1. Pag. 156. 371. 485.
  2. Lib. 10. c. 16 p. 332.
  3. Pag. 723. 301. 729.
  4. Pag. 390.
  5. Pag. 389. 457.
  6. Pag. 230.
  7. Pag. 165.