Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/59

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xlix
PRÆFATIO.

eos hoc uno Romanis inferiores fuisse quòd armorum genere vincerentur. Et certè eorum clipei minores erant quam ut integrum corpus contegere possent[1] : gladii, quorum ferrum molle ac male fabricatum, mucronibus carebant, nec nisi ad cæsim feriendum utiles erant : primo ictu curvabantur[2], atque pede ad rectum erant revocandi : eorum præterea, cùm manum hostis non consereret, nullus usus erat. Hinc patet eos invictos futuros fuisse, si æquis armis pugnassent.

Galli erant natura pugnaces[3], equitatu quàm peditatu meliores : quò magis ad Septentrionem et Oceanum vergebant, eò erant bellicosiores. Nemo aliquando Gallorum repertus est[4], qui martium munus pertimescens sibi pollicem præciderit. In pugnis bigarum illis usus erat[5] : saunio hostes petebant, tum ad gladii conflictum descendebant. Erant inter eos qui adeò mortem contemnerent, ut nudi ac subligaculis tantum recincti pugnæ discrimen adirent. Nudi tantùm erant, secundùm quosdam[6], super umbilicum, et soli qui in prima erant acie, sic nudi pugnabant. Servos ingenuæ conditionis[7], sed pauperes, secum ducebant, qui rhedariorum et satellitum eis operam in bello præstarent. Hujuscemodi homines Cæsari dicuntur[8] Soldurii, Athenæo Siloduri. Instructa acie, Galli procurrere solebant, et optimum quemque ex adversariis ad singulare certamen provocare[9], arma ad terrorem hostium conquassantes. Si quis contra exiret ad dimicandum, strenua majorum facinora decantabant, suas etiam virtutes deprædica-

  1. Pag. 336.
  2. Pag. 168.
  3. Pag. 29.
  4. Pag. 548.
  5. Diod. Sic. l. 5. p. 306.
  6. Pagg. 342.
  7. Pag. 306.
  8. Pagg. 231. 708.
  9. Pag. 306.
Tom. I.
G