Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/60

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
l
PRÆFATIO.

bant : adversarium contrà vituperabant, omnemque ei fiduciam animi talibus verbis detrahebant. Quidam[1] æneas bestiarum imagines affabrè factas in clipeis gerebant. Galeis altè ad majorem ostentationem cristatis capita muniebant : alii vera cornua affixa, alii avium quadrupedumque facies in illis expressas habebant. Barbaricis tubis utebantur, quæ horridum et bellico tumultui convenientem sonum edebant. Addit Polybius[2] præter tubarum infinitarum sonum, universum simul exercitum terribili ululatu auras complere. Thoraces ferreos plerique induebant[3] : pro ensibus spathas gerebant oblongas, ex catenis ferreis aut æneis in dextro femore dependentes : nonnulli deauratis vel inargentatis balteis tunicas incingebant. Hastas præ se ferebant, lanceas illis dictas, quarum cuspis ferrea longitudine cubitum æquabat vel superabat, latitudine duos palmos habebat[4]. Omnes in primis cohortibus ad collum et manus armillis aureis adornabantur : in bello cùm suis tum Britannicis canibus[5] utebantur[6]. Eos in expeditionibus sequebantur uxores et pueri plaustris vecti[7]. Multos carros magnaque impedimenta secum ducere consueverant. In acie sedebant super fascibus[8] stramentorum ac virgultorum[9]. Gallici milites ad Magnatum custodiam erant destinati : iis Decimus Brutus Romanorum Dux[10], iis Berenice Antiochi regis Syriæ uxor[11] sui corporis custodiam commiserat. Augustus Herodi quadringentos donavit[12], quos priùs Cleopatra satellites habuerat. Galli semper erant humiliorum mercenaria manus : Orientis Reges sine merce-

  1. Pag. 307.
  2. Pag. 165.
  3. Pag. 307.
  4. Pag. 165.
  5. Pag. 33.
  6. Pag. 197.
  7. Pagg. 283. 293.
  8. Pag. 284.
  9. Pag. 197.
  10. Pag. 458.
  11. Pag. 703.
  12. Pag. 374.