Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lv
PRÆFATIO.


cruciatas interficiebant. Galli suos liberos, nisi cùm adolevissent, ut munus militiæ sustinere possent, palam ad se adire non patiebantur : filiumque in puerili ætate in publico, in conspectu patris assistere turpe ducebant. Gallorum mulieres non proceritate tantùm viros æquiparabant[1], sed animi quoque viribus illos æmulabantur. Galli, antequàm in Italiam transirent, gravi intestino bello laborabant. Eorum mulieres inter media arma progressæ[2], cognitis controversiis, tam inculpatè eas dijudicaverunt, ut brevi pax per urbes singulasque familias stabilita fuerit. Itaque in posterum mos à Gallis servatus est, ut ad consultationes de bello et pace mulieres suas adhiberent, et lites cum sociis ortas earum opera dirimerent. Quare in fœdere, quod cum Annibale icerunt, scriptum erat, si Galli de Carthaginiensibus quererentur, judicium fore penes Carthaginiensium Duces ; si verò Carthaginienses Gallos accusarent, causæ cognitionem futuram penes Gallorum mulieres.

Gallis adscribùntur alia bene multa, quæ nonnisi de Celtis in universum narrant Veteres : verùm cùm isti Auctores immensæ magnitudinis Celticam faciant, atque sub hoc nomine ferè omnes plagas tam Septentrionales quàm Occidentales comprehendant, quæ de Celtis recitant, minùs in Gallos quàm in alias Celticas nationes quadrant. Celtæ igitur, si istos Scriptores audiamus[3], inter Deos maximè Dioscuros venerabantur. Pueros, ubi primùm nati erant, levi indumento vestiebant[4]. Ad explorandam mulierum pudicitiam[5], pueros recens natos scuto impositos Rheno

  1. Pag. 309.
  2. Pagg. 416. 699.
  3. Pag. 302.
  4. Pag. 653.
  5. Pagg. 730. 734.