Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/66

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
lvj
PRÆFATIO.
committebant : si pueri legitimi essent, in summa aqua suspendebantur ; si spurii, fluctibus abripiebantur. Celtæ substrato fœno cibos capiebant, quos in mensis parum[1] à terra exstantibus proponebant. Panis, et is paucus, cibus erat, caro multa, elixa in aqua vel super prunis, aut in verubus assa. Mensae quidem hæc pura et munda inferebantur : verùm leonum modo artus integros tollebant, morsuque dilaniabant : et si quid ægriùs divelleretur, exiguo id cultello præcidebant, qui ensis vaginæ adjacebat in peculiari theca. Apponebant in conviviis pisces, qui fluvios accolebant et interioris exteriorisque maris littora eosque assos cum sale, aceto et cymino : quod etiam potioni injiciebant. Oleo non utebantur ; quia ipsis rarum erat, et ingrati saporis videbatur quòd ei non essent assuefacti. Quando plures convivæ simul convenerant in orbem considebant, præstantissimum in medio collocabant, eum nimirum qui cæteros vel bellica dexteritate, vel nobilitate generis, vel divitiis anteibat. Huic assidebat convivator, ac utrinque deinceps alii pro dignitatis gradu. Ministri vinum ferebant in vasis fictilibus aut argenteis : ex eadem materia erant patinæ quibus cibaria advehebantur : nonnullæ tamen æneæ, atque etiam ligneæ et vimineae. Divites vinum bibebant ex Italia petitum aut ex Massiliensium regione, idque merum, interdum aquæ paululum affundentes. Pauperes Zythum bibebant qui fiebat ex tritico et melle : à multis bibebatur sine melle, et vocabatur Corma. Sorbebant paulatim ex eodem poculo, non plus cyatho qui-
  1. Pag. 704.