Duæ erant partes in qualibet Civitate, atque ferè semper de eligendo rege vel principe oriebantur contentiones, qualibet parte suum eligente. Ædui quotannis Magistratum creabant[3], qui Vergobretus vocabatur, quique vitæ et necis in suos habebat potestatem. Hic nonnisi per Sacerdotes eligi poterat, idque certo loco et certo tempore[4]. Leges duos ex una familia, vivo utroque, non solùm Magistratus creari vetabant, sed etiam in Senatu esse prohibebant. Atque ob eam causam Cæsar Cotum, quem frater Vedeliacus, qui anno proximo Magistratum gesserat, paucis clam vocatis, alio loco et alio tempore quàm oportuisset, renunciaverat, Magistratum deponere coëgit ; et Convictolanem, qui per Sacerdotes more Civitatis esset creatus, potestatem obtinere jussit. Huic Magis tratui ex finibus Civitatis excedere non licebat. Reges per totam vitam regnabant : licèt regnum non essei hereditarium, tamen plerumque, mortuo rege, Civitatis principes unum ex filiis vel ex ejus propinquis ei subrogabant. Tasgetii, quem Cæsar apud Carnutes regem constituerat[5], majores in hac Civitate regnum obtinuerant : Cavarinus Senonum rex à Cæsare renunciatus[6], decessores in regno majores suos habuerat ; quin etiam frater ejus Moritasgus adventu in Galliam Cæsaris in Senonum regnabat Civitate. Galli, quibus |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/69
Appearance
Haec pagina emendata est
lix
PRÆFATIO.