Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lx
PRÆFATIO.


reges sibi eligere semper integrum fuerat et liberum, eos sibi à Cæsare dari ægrè ferebant. Hinc Carnutes Tasgetium tertium annum regnantem interfecerunt : et Senones Cavarinum, quem interficere non potuerant, regno domoque expulerunt. Cùm Cæsar in fines Trevirorum venit[1], duo in ea Civitate de principatu inter se contendebant, Cingetorix et Induciomarus. Cæsar Cingetorigi principatum tradidit : verùm Induciomaro Treviri semper paruisse videntur, eoque interfecto, ad ejus propinquos imperium detulerunt[2]. Vulgò accidebat ut à potentioribus atque iis, qui ad conducendos milites facultates habebant, regna occuparentur[3]. Verùm Celtillus Arvernus, qui principatum totius Galliæ obtinuerat, ob eam causam quòd regnum appetebat, ab Civitate fuit interfectus[4].

Quamvis quælibet Civitas suum regem haberet, nec aliæ ab aliis dependerent, arma tamen inter se consociabant, ut se invicem tuerentur, et quo facilius adversariis resisterent. Arverni Sequanos sibi adjunxerant : Remi et Suessiones unum quasi populum constituebant[5], eodem jure, iisdem legibus utebantur, unum imperium, unum magistratum habebant. Omnes Belgarum Civitates, obsidibus inter se datis, contra populum Romanum conjurarunt, atque ad Galbam Suessionum regem, propter justitiam prudentiamque, summam totius belli detulerunt. Remi qui cum reliquis Belgis consentire noluerunt, Suessiones fratres consanguineosque suos ab hac belli societate nunquam deterrere potuerunt. Duæ erant in Galliis factiones

  1. Pag. 240.
  2. Pag. 252.
  3. Pag. 219.
  4. Pag. 261.
  5. Pag. 220.