.cc. tenuerunt, cum moribus ac legibus, cum opsis literarum etiam notis, mutavit Italia loquendi consuetudinem. Ac non aliter Longobardicis vocibus, Langobardico oris sono, latinus sermo depravatus est: quam solent puri amnes influente coenosa aut ex lacunis, aut ex paludibus aqua corru[m]pi. Hinc duae loquendi formae ex eodem fonte emanarunt. Atque altera quidem & si nihil ex vetere illa lingua, praeter speciem quandam, sanguine, colore, orname[n]tis omnibus amissis, praese ferebat, Latinae tamen linguae nomen retinuit: Altera corruptior multo, & externi sermonis illuuiae quandam ac sordibus contaminatior, vulgaris est appellata. Illam literati homines, quantum illa aetas ferebat) qua aut scribentes, aut graviorbus de rebus disputates uterentur, in familiaritatem suam receperunt: Haec se imperitae multitudinis commerciis, ac sermonibus invulgavit. Haec itaque ima duplex loquendi forma in annum iam septingentesimum ac septuagesimum propagata, ad nostram usque aetatem, e quo diximus fonte derivavit. Sed enim prior illa abhinc annos haud minus .LXXX. nacta literarum studiosos principes, atque in primis de Pont. Max. numero unum & alterum, Qui magnis propositis praemiis, ingenio praestantes, & Gracis latinisque literis, ut in maxima praeceptorum, ac librorum penuria, eruditos
Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/115
Appearance