Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
106 Stat. I. Anno decimo tertio Edwardi I. A. D. 1285.

hujusmodi resistentia convincantur [puniantur] scundum quod Domino Regi placuerit. Nec intromittat se aliquis minister Domini Regis de pena hujusmodi infligenda quia Dominus Rex hoc specialiter sibi reservat pro eo quod hujusmodi reststentes cenfentur pacisfue & regni perturbatores.

CAP. XL.

CUM quis alienat jus uxoris sue concordatum est quod decetero secta mulieris vel ejus heredis non differatur post obitum viri per minorem eta- tem heredis qui warrantizare debet sed expectet emptor qui ignorare non debuit quod jus alienum emit usque ad etatem warranti sui de warrantia sua habenda.


Statuit Dominus Rex quod fi Abbates Priores Custodes Hospitalium & aliarum domorum religiosarum fundatarum ab ipso vel a progenitoribus suis alienaverint decetero tenementa domibus ipsisab ipso vel a progenitoribus suis collata tenementa ilia in manum Domini Regis capiantur & ad vo- luntatem suam teneantur & emptor amittat suum recuperare tarn de tenementis quam de pecunia quam pacavit. Si autem domus illa a Comitibus Baronibus vel aliis fundata fuerit de tenementis sic alienatis habeat ille a quo vel a cujus antecessore tenementum sic alienatum collatum fuerit breve ad recuperandum tenementum illud in dominico quod tale est:

Precipe tali Abbati quod juste, &c. reddat B. tale tenementum quod eidem domui collatum fuit in liberam elemosynam per prediclum B. vel antecessores suos & quod ad predictum B. reverti debet per alienationem quam predictus Abbas fecit de predicto tenementa contra formam collationis predicte ut dicit.

Eodem modo de tenemento dato pro Cantaria sustentanda vel luminari in aliqua ecclesia vel Ca- pella vel aliis elemosinis sustentandis si tenementum sic datum alienatur. Et si forte tenementum sic datum pro Cantaria luminari potura pauperum vel aliis elemosinis sustentandis vel faciendis non fuerit alienatum sed subtracta fuerit hujusmodi elemosina. per biennium competat actio donatori vel ejus he- redi ad petendum tenementum sic datum in domi- nico sicut statutum est in statuto Glouc' de tene- mentis dimissis ad faciendum vel ad reddendum quartam partem valoris tenementi vel majoris.

DE marescallis Domini Regis de feodo Camerar' Custod' Hostiorum in Itinere Justitiariorum & servientibus virgam portantibus coram Justitiariis apud Westm' qui officium illud habent de feodo & qui plus exigunt ratione feodi sui quam exigere consueverunt secundum quod multi queruntur per eos qui statum Curie a multo tempore viderunt & sciunt