Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

A. D. 1285. Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. I. 107 Ex Rot. in Turr. Lond.

Dominus Rex inquiri fecit quern statum pre- 

dicti ministri de feodo habere consueverunt tempo- ribus retroactis & per inquisitionem statuit & pre- cepit quod Marescallus de feodo qui de novo exigit palefridum de Comitibus Baronibus & aliis per partem Baronie tenentibus quando homagium fecerunt & nichilominus ad militiam eorum alium palefridum & de quibusdam de quibus palefridum habere non debent palefridum de novo exigunt or- dinavit quod predictus Marescallus de quolibet Comite & Barone integram Baroniam tenente de unico palefrido sit contentus vel de precio quale antiquitus percipere consueverunt ita quod si ad ho- magium quod fecit palefridum vel precium ceperit in forma predicta ad militiam suam nichil capiat Et si forte ad homagium nichil ceperit ad militiam ca- piat. De Abbatibus & Prioribus integram Baro- niam tenentibus cum homagium aut fidelitatem fecerint pro Baroniis suis capiat palefridum vel precium ut predictum est. Hoc idem de archiepisco- pis & episcopis est observandum. De hiis autem qui partem baronie tenent sive sint religiosi sive seculares capiant secundum portionem partis Baronie quam tenent. De religiosis tenentibus in liberam elemosynam & non per Baroniam vel partem Ba- ronie nichil decetero exigat mareschallus. Et con- cessit Dominus Rex quod per hoc statutum non precludatur marescallus suus de feodo in plus pe- tendo si imposterum oftendere poterit quod jus ha- beat plus petendi. Camerarii Domini Regis ha- beant decetero de Archiepiscopis Episcopis Abba- tibus Prioribus & aliis personis ecclesiasticis Comi- tibus Baronibus integram Baroniam tenentibus rationabilem finem cum homagium aut fidelitatem pro Baroniis suis fecerint Et si per partem Baronie teneant capiat rationabilem finem secundum porti- onem ipsos contingentem. Alii vero Abbates & Priores & alii religiosi & seculares non tenentes per baroniam vel partem baronie non distringantur ad finem faciendum secundum quod de tenentibus per baroniam vel partem baronie dictum est set sit camerarius de superiori indumento contentus vel de precio indumenti quod plus dictum est pro re- ligiosis quam secularibus quia honestius est quod re- ligiosi finem faciant pro superiori indumento quam exuantur.


Prohibetur decetero Hospitelar' & Templar' ne decetero trahant aliquem in placitum coram conservatoribus privilegiorum suorum de aliqua re cujus cognitio ad forum Regium pertineat quod si fecerint primo restitutis dampnis parti gravate & versus Regem graviter puniantur. Prohibet etiam Dominus Rex conservatoribus privilegiorum eorun- dem ne decetero ad instantiam Templariorum Ho- spitelariorum aut aliorum privilegiatorum conce- dant citationes quousque sciverint super qua re fieri debeat citatio. Et si viderint hujusmodi conser- vatores quod petatur citatio de aliqua re cujus cognitio ad forum spectat regium hujusmodi con- ervatoies nee citationem faciant nec cognoscant.