Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/212

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
166 Stat. 1.
A. D. 1315.
Anno nono Edwardi II.



De diversis Libertatibus Clero concessis.

Articuli Cleri, made at Lincoln, Anno 9 Edw. II. Stat. 1. and Anno Dom. 1315.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 34. D.

REX omnibus ad quos &c. salutem. Sciatis quod cum dudum temporibus progenitorum nostrorum quondam Regum Anglie in diversis parliamentis suis et similiter postquam regni nostri gubernacula suscepimus in parliamentis nostris per prelatos & clerum regni nostri plures articuli continentes gravamina aliqua ecclesie Anglicane & ipsis prelatis & clero illata ut in eisdem asserebatur porrecti fuissent & cum instantia supplicatum ut inde apponeretur remedium opportunum ac nuper in parliamento nostro apud Lincoln' anno regni nostri nono articulos subscriptos & quasdam responsiones ad aliquos eorum prius facias coram consilio nostro recitari ac quasdam responfiones corrigi & ceteris articulis subscriptis per nos & dictum consilium nostrum fecerimus responderi quorum quidem articulorum & responsionum tenores subsequuntur in hunc modum.

C A P. I.

No Prohibition shall be granted where Tythes be demanded, where Money is paid for them.

IN primis laici impetrant prohibitionem in genere super decimis obventionibus oblationibus mortuariis redemptionibus penitentiarum violenta manuum