Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1315.
Stat. 1. 167
Anno nono Edwardi II.
Ex Rot. in Turr. Lond.

nuum injectione in clericum vel conversum & in causis diffamationis in quibus agitur ad penam canonicam imponendam Rex ad istum articulum respondet quod in decimis oblationibus obventionibus mortuariis quando super istis nominibus proponuntur prohibitioni regie non est locus etiam si propter detentionem istorum diuturnam ad estimationem earundem pecuniariam veniatur. Set si clericus vel religiofus decimas fuas in orreo suo congregatas vel alibi existentes vendiderit alicui pro pecunia si petatur pecunia coram Judice ecclesiastico locum habet prohibitio quia per venditionem res spirituales fiunt temporales & transeunt decime in catalla.

CAP. II.

Debate upon the Right of Tythes exceeding the Fourth Part. Enjoining Penance Corporal or Pecuniary.

ITEM si sit contentio de jure decimarum originem habens ex jure patronatus & earundem decimarum quantitas ascendat ad quartam partem bonorum ecclesie locum habet regia prohibitio si hec causa coram ecclesiaftico Judice ventiletur. Item si prelatus imponat penam pecuniariam alicui pro peccato & repetat illam regia prohibitio locum habet verumptamen si prelati imponant penitentias corporales & sic puniti velint hujusmodi penitentias per pecuniam sponte redimere non habet locum regia prohibitio si coram prelatis pecunia ab eis exigatur.

CAP. III.

Laying violent Hands upon a Clerk. Excommunication for Penance Corporal.

IN super si aliquis violentas manus injecerit in clericum pro violata pace debet emenda fieri coram rege pro excommunicatione vero coram prelato ut imponatur penitentia corporalis quam si reus velit fponte per pecuniam redimere dandam prelato vel leso potest repeti coram prelato nec in talibus regia prohibitio locum habet.

CAP. IV.

Prelates may correct for Defamation.

IN diffamationibus etiam corrigant prelati supradicto modo regia prohibitione non obstante.


CAP. V.

No Prohibition where Tithe is demanded of a new Mill.

ITEM si aliquis in fundo suo molendinum erexerit de novo & postea a Rectore loci exigatur d'ecima de eodem exhibetur prohibitio regia sub hac forma Quia de molendino tali hactenus decime non fuerunt solute prohibemus &c. et sententiam