Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
viii
PRAEFATIO EDITORIS.

et rei amplae profundaeque congrua mirum quantum supersedisse, necnon aequo plus crucem diabolo iuste hominem vexanti quasi musciplulam tensam ursisse, nescit nemo in historia dogmatum christianorum versatus. At vero S. Anselmus non sat habuit cum patribus convenientiam asserere salvationis, qualem Dei filius humanitate in personae unitatem assumta effecit, neque tantummodo contentiones inter Adamum et Christum illiusve inobedientiam peccatumque mortiferum et huius obedientiam iustitiamque vivificam absque dubio concinnas voluit fieri, sed necessitatem divinae humiliationis demonstrandam atque rationatilem soliditatem veritatis, cuius principia et germina apud spueriorum temporum doctores indagavit, esse explicandam habuit persuasum. Praeterea autem argumentationibus istorum, qui tam diabolum per lignum in paradiso victorem aliquam in possidendo homine iustitiam mortisque imperium habuisse defenderunt, quam eundem corpore Domini in mortem rapto hami divinitatis in eo inclusi imprudentem esse devictum illusumque censuerunt, — prorsus dubitavit albus adiicere calculum. Neque enim ullo iure Anselmo visus est peccatum peccatique poenam diabolus ab hominibus ante passionem dominicam exegisse; ac scholasticus noster quoniam recte Veritatem ullum fallere negavit, virtutem divinam humana humilitate hunc in finem opertam, ut falleretur falleretve se qui fallendo hominem de paradiso deiecisset diabolus, concedere nequiit. Huiusmodi igitur — quoad dogma satisfactionis — offendicula legenti patrum scripta Becci iam occurrerunt, quae in dies adaucta sibi evelli non posse vidit, nisi ipse rem exacta demonstratione egentem retractando et partes a maioribus relictas expleret et veritatem