Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ix
PRAEFATIO EDITORIS.

illorum de satanae fallacia disputationibus involutam mythica exueret forma. Accessit, quod tunc temporis haec eadem de ratione divinae incarnationis deque interna inter mortem Christi mundique vitam connexione quaestio multorum fidelium non solum literatorum et clericorum sed etiam illiteratorum et laicorum occupavit animos. Fuere potissimum qui dubitarent, an redemtio sola voluntate iussuve divino aut per aliam quam per Dei personam seu angelicam seu humanam fieri potuerit; quique obiectionibus infidelium simplicitatem christianam quasi fatuam deridere ac contraditiones in christiana fide obvias arroganter ementiri solitorum redarguendis et refellendis se agnoscerent impares. Inde factum est, ut saepe S. Anselmi in similibus cogitationibus defixi exquirerent consilium ab eoque eximi in quibus haeserunt de perdifficili illa quaestione scrupulos studiose peterent; nec defuerunt qui ut harum disputationum summam consignaret literis, enixe rogernt fidei intellectu delectati. Haec itaque omnia dederunt nostro ansas conficiendi tractatum „Cur Deus Homo“ inscriptum, quem ne differret evulgare, inter alios maxime Boso Monachus[1] flagitavit et impetravit.

  1. Cum quo S. Anselmus fuit coniunctus arctissimo paternitatis spiritualis vinculo. Cfr. Eadmerus De Vita S. A. 1, 12: „— quidam Clericus aetate iuvenis, Boso nomine, Beccum venit Abbatis colloquium expetens. Erat enim idem acer ingenio et quibusdam perplexis quaestionibus involverat animum, nec reperire quemquam poterat qui eas sibi ad votum evolveret. Loquens igitur cum Anselmo ac nodos ei sui cordis depromens, omnia quae desiderabat ab eo sine scrupulo disceptationis accepit. Miratus ergo hominem est et nimio illius amore devinctus. Dehinc ergo quum eius allocutione familiariter potiretur, illectus ad contemtum saeculi emenso brevi spatio, Becci Monachus factus est. Cuius conversioni simul et conversationi diabolus graviter invidens, in tantam illum tentationis procellam demersit, ut succedentibus sibi variis cogitationum tumultibus vix mentis suae compos existeret. Transierunt in hoc quidam dies et seipsa semper fiebat immanior tentatio eadem Turbatus ergo et mente confusus Anselmum adiit animique sui fluctus illi exposuit. At ipse quum singula intellexisset, hoc solum pio affectu, scil. „consulat tibi Deus,“ ei respondit illicoque Fratrem a se dimisit. Evestigio autem tanta tranquilitas mentis illum secuta est, ut sicut ipsemet mihi referebat, ultra quam dictu credibile sit, subito alius fieret ab eo qui fuit. Itaque omnis illa tentatio penitus evanuit nec quicquam huiusmodi in se ulterius sensit.“