Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
CAPITULA.




I.

1. Quaestio, de qua totum opus pendet.

2. Quomodo accipienda sunt ea, quae dicenda sunt.

3. Obiectiones infidelium et responsiones fidelium.

4. Quod hae responsiones videantur infidelibus sine necessitate et quasi quaedam picturae.

5. Quod redemtio hominis non potuit fieri per aliam quam per Dei personam.

6. Quomodo reprehendant infideles, quod dicimus Deum morte sua nos redemisse et sic dilectionem suam ergo nos ostendisse et pro nobis expugnare diabolum venisse.

7. Quod nullam diabolus habebat iustitiam adversus hominem, et quare videatur habuisse, et cur Deus hoc modo hominem liberaverit.

8. Quomodo, licet humilia quae dicimus de Christo, non pertineant ad divinitatem, inconveniens videatur infidelibus ea de illo dici secundum hominem, et unde illis videatur idem homo non sponte mortuus esse.

9. Quod sponte mortuus sit, et quid sit factus et obediens usque ad mortem, et propter quod Deus illum exaltavit,