Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
CUR DEUS HOMO. I. 6. 7.

suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem dominum deserere et ad se persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto domini sui suscepisset?  3Uterque namque fur erat, cum alter altero persuadente seipsum domino suo furabatur.  4Quid enim iustius fieri posset, si hoc Deus faceret? Aut si iudex omnium Deus hominem sic possessum de potestate tam iniuste possidentis, vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum vel ad parcendum illi, eriperet: quae haec iniustitia esset?  5Quamvis enim homo iuste a diabolo torqueretur, ipse tamen illum iniuste torquebat. Homo namque meruerat, ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo, cui consenserat ut peccaret.  6Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret; imo hoc tanto faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iustitiae trahebatur, sed instinctu malitiae impellebatur.  7Nam non hoc faciebat Deo iubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente.  8Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo hominem iustitiam, ad hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli vexationi subiacere iuste et Deum hoc iuste permittere; et idcirco putant diabolum illam iusto inferre.  9Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus[1] esse

  1. Cfr. Dialogus de Veritate c. 8: „Multis modis eadem res suscipit diversis considerationibus contraria; quod in actione saepe contingit, ut in percussione. Percussio namque et agentis est patientis; unde et actio dici et passio potest; quamvis secundum ipsum nomen actio vel percussio, et quae similiter dicta a passivis in activa significatione dicuntur, magis videantur esse patientis quam agentis. — Cum et qui percutit, recte percutit; et qui percutitur, recte percutitur; ut cum peccans ab eo ad quem pertinet, corrigitur: ex utraque parte recta est, quia ex utraque parte debet esse, percussio. E contrario, quando ab inique iustus percutitur, quia nec iste percuti nec ille percutere debet; ex utraque parte non recta est, quia ex neutra parte debet esse, percussio. Cum vero peccans ab eo ad quem non pertinet, percutitur; quoniam et iste debet percuti et ille non debet percutere: debet et non debet esse percussio, et ideo recta et non recta negari non potest.“