Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
CUR DEUS HOMO. I. 8. 9.

Christus humiliavit semseipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et deus illum exaltauit;[1] et quia didicit obedientiam ex his, quae passus est;[2] et quia proprio Filio suo non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum.[3]  18Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius, qui misit me.[4] Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.[5] Item: Galicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?[6] Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.[7] Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.[8]  19In his omnibus plus videtur Christus obedientia cogente quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.

 19. Ans. Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente obedientia, et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia.

Bos. Necesse habeo, ut hoc apertius exponas.

 2Ans. Cur persecuti sunt eum Iudaei usque ad mortem?

Bos. Non ob aliud nisi quia veritatem et iustitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat.

 3Ans. Hoc puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit, et hoc illa per obedientiam Deo debet.

Bos. Sic nos fateri oportet.

 4Ans. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille Deo Patri et humanitas divinitati, et hanc ab illo exigebat Pater.

Bos. Hoc nulli dubium est.

 5Ans. Ecce habes, quid fecit exigente obedientia.

Bos. Verum est; et iam video quid sibi illatum, quia

  1. Philipp. 2, 8. 9.
  2. Ebr. 5, 8.
  3. Rom. 8, 32.
  4. Ioann. 6, 38.
  5. Ioann. 14, 31.
  6. Ioann. 18, 11.
  7. Matth. 26, 39.
  8. Matth. 26, 42.