Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/43

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

proferre potuit: nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque uoluntate quisque ad id quod indeclinabiliter uult, trahitur uel impellitur, non inconuenienter trahere aut impellere deus, cum talem dat uoluntatem, affirmatur. In quo tractu uel impulsu nulla intelligitur uiolentiae necessitas, sed acceptae bonae uoluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo negari nequit patrem uoluntatem illam dando ad mortem fillum traxisse uel impulisse: quis non uideat eadem ratione "mandatum" illi ut mortem sponte sustineret, et "calicem" quem non inuitus biberet, dedisse? Et si filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea uoluntate se ipsum tradidisse recte dicitur: quis neget recte dici quia "pater", a quo talem uoluntatem habuit, illi "non pepercit, sed pro nobis tradidit illum" et mortem eius uoluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte seruando acceptam a patre uoluntatem filius "factus" est illi "oboediens usque ad mortem", et "didicit ex iis quae passus est oboedientiam", id est quam magna res facienda sit per oboedientiam. Nam tunc est simplex et uera oboedientia, cum rationalis natura non necessitate, sed sponte seruat uoluntatem a deo acceptam.

Aliis quoque modis recte possumus patrem uoluisse filii mortem intel ligere, quamuis isti possint sufficere. Nam sicut uelle dicimus eum, qui facit ut alius uelit, ita dicimus etiam illum uelle, qui non facit ut alius uelit, sed approbat quia uult. Ut cum uidemus aliquem fortiter pati uelle molestiam, ut perficiat quod bene uult: quamuis fateamur nos uelle ut illam poenam sustineat, non tamen uolumus aut amamus poenam eius, sed uoluntatem. Illum quoque qui prohibere potest et non prohibet, solemus dicere quia uult quod non prohibet. Quoniam ergo patri filii uoluntas placuit, nec prohibuit eum uelle aut implere quod uolebat: recte uoluisse ut filius mortem