Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

hoc modo uoluit. Nam et in conueniens uidetur esse deo hominem hoc modo saluasse, nec apparel quid mors ista ualeat ad saluandum hominem. Mirum enim est, si deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut non nisi eo interfecto parcere uelit aut possit nocenti. /67/

ANSELMUS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil uolunt nisi praemonstrata ratione, uolo tecum pacisci, ut nullum uel minimum inconueniens in deo a nobis accipiatur, et nulla uel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet paruum inconueniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet paruam rationem, si maiori non uincitur, comitatur necessitas.

BOSO. Nihil in hac re accipio libentius, quam ut hoc pactum inter nos communiter seruetur.

ANSELMUS. De incarnatione tantum dei et de iis quae de illo assumpto homine credimus, quaestio est.

BOSO. Ita est.

ANSELMUS. Ponamus ergo dei incarnationem et quae de illo dicimus homine numquam fuisse; et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac uita haberi non potest, nec ad illam posse peruenire quemquam nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc uitam transire sine peccato, et alla quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.

BOSO. Ita fiat, quia nihil in his impossibile aut inconueniens deo uidetur.

ANSELMUS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudi nem perueniat.

BOSO. Sic omnes tenemus. /68/

1.11 QUID SIT PECCARE ET PRO PECCATO SATISFACERE.

ANSELMUS. Quaerendum ergo est qua ratione deus dimittat peccata hominibus. Et ut hoc faciamus