Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. /75/ Aut enim nescit deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est; aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum; aut quia extra illum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt, quod absurdum est opinari.

BOSO. Veritas est aperta quod dicis.

ANSELMUS. Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt: aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in imperfecto remanebit numero rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est; quod esse non potest.

BOSO. Restaurandi procul dubio sunt.

ANSELMUS. Necesse est ergo eos de humana, quoniam non est alia de qua possint, natura restaurari.

1.17 QUOD ALII ANGELI PRO ILLIS NON POSSINT RESTITUI.

BOSO. Cur non aut ipsi aut alii angeli pro illis possunt restitui?

ANSELMUS. Cum uidebis nostrae restaurationis difficultatem, intelliges eorum reconciliationis impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt ideo -- ut taceam quomodo hoc repugnare uideatur primae creationis perfectioni -- quia non debent, nisi tales esse possint, quales illi fuissent, 5i non peccassent, cum illi nulla uisa uindicta peccati perseuerassent; quod post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stant in ueritate: et qui nullam nouit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu malorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul damnati essent, ita iniusti, si cum iustis stetissent, pariter confirmati essent. Quippe si aliqui eorum non nisi aliorum casu confirmandi erant,