Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

absque omni satisfactione, talem semper mansurum saltem in paradisum, de quo eiectus fuerat, reduceret?

BOSO. Similitudinem si deus hoc faceret, negare non audeo, et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut bond propositi eum paenituisse; quae in deum cadere nequeunt.

ANSELMUS. Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est sine debiti solutione spontanea, nec deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem, uel talem qualem habebat, antequam peccaret, peruenire. Non enim hoc modo repararetur homo, uel talis qualis fuerat ante peccatum.

BOSO. Rationibus tuis omnino contradicere non possum. /86/

Sed quid est quod dicimus deo: "dimitte nobis debita nostra", et omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim soluimus quod debemus: cur oramus ut dimittat? Numquid deus iniustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non soluimus: cur frustra oramus ut facial, quod, quia non conuenit, facere non potest?

ANSELMUS. Qui non soluit, frustra dicit: "dimitte". Qui autem soluit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet. Nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et ideo non expedit homini ut agat cum deo, quemadmodum par cum part. Sed de hoc non opus est tibi nunc respondere. Cum enim cognosces cur Christus est mortuus, forsitan per te uidebis quod quaeris.

BOSO. Sufficit ergo nunc mihi quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem peruenire queat cum peccato aut solui a peccato, nisi soluat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti ut, etiam si uelim, non possim dubitare.