Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quod das non a te haloes, sed ab illo, cuius seruus es tu et ille cui das. Et natura te docet, ut conseruo tuo, id est homo homini, facias, quod tibi ab illo uis fieri; et quia qui non uult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione uero breuiter dico quia nullatenus pertinet ad te uindicta, sicut supra diximus; quoniam nec tu tuus es, nec ille tuus aut suus qui tibi fecit iniuriam, sed unius domini serui facti ab illo de nihilo estis; et si de conseruo tuo te uindicas, iudicium quod proprium domini et iudicis omnium est, super illum superbe praesumis. In oboedientia uero quid das deo quod non debes, cui inbenti totum quod es et quod haloes et quod poses debes?

BOSO. Nihil iam audeo in omnibus his dicere me dare deo quod non debeo.

ANSELMUS. Quid ergo solues deo pro peccato tuo?

BOSO. Si me ipsum et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo ne peccem, nihil habeo quod pro peccato reddam.

ANSELMUS. Quid ergo erit de te? Quomodo poteris saluus eue?

BOSO. Si rationes tuas considero, non uideo quamodo. Si autem ad fidem meam recurro: in fide Christiana, "quae per dilectionem operatur", spero /88/ me posse saluari, et quia legimus: "si iniustus conuersus fuerit ab iniustitia et fecerit iustitiam", omnes iniustitias eius tradi obliuioni.

ANSELMUS. Hoc non dicitur nisi illis, qui aut expectauerunt Christum antequam ueniret, aut credunt in eum postquam uenit. Sed Christum et Christianam fidem quasi numquam fuisset posui