Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mus, quando sola ratione, utrum aduentus eius ad saluationem hominum esset necessarius, quaerere proposuimus.

BOSO. Ita fecimus.

ANSELMUS. Sola igitur ratione procedamus.

BOSO. Quamuis me in angustias quasdam ducas, desidero tamen multum ut, sicut incepisti, progrediaris.

1.21 QUANTI PONDERIS SIT PECCATUM.

ANSELMUS. Ponamus omnia illa quae modo posuisti te pro peccato posse soluere, te non debere, et uideamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parui peccati, sicuti est unus aspectus contra uoluntatem dei.

BOSO. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putarem me hoc peccatum una sola compunctione delere.

ANSELMUS. Nondum considerasti, quanti ponderis sit peccatum.

BOSO. Nunc ostende mihi.

ANSELMUS. Si uideres te in conspectu dei, et aliquis tibi diceret: aspice illuc; et deus econtra: nullatenus uolo ut aspicias: quaere tu ipse in corde tuo quid sit in omnibus quae sunt, pro quo contra uoluntatem dei deberes illum aspectum facere.

BOSO. Nihil inuenio propter quod hoc debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut maius facere peccatum.

ANSELMUS. Remoue hanc necessitatem et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro te ipso redimendo.

BOSO. Aperte uideo quia non possum. /89/

ANSELMUS. Ne te diutius protraham: quid si necesse esset aut totum mundum et quidquid deus non est perire et in nihilum redigi, aut te facere tam paruam rem contra uoluntatem dei?

BOSO. Cum considero actionem ipsam, leuissimum quiddam uideo esse; sed cum intueor quid sit