Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

consolaretur, hoc solum me cogeret desperare.

ANSELMUS. Audi tamen.

BOSO. Dic.

ANSELMUS. Homo in paradiso sine peccato factus quasi positus est pro deo inter deum et diabolum, ut uinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum, ad excusationem et honorem dei et ad confusionem diaboli, cum ille infirmior in terra non peccaret eodem diabolo suadente, qui fortior peccauit in caelo nullo suadente. Et cum hoc facile posses efficere, nulla ui coactus sola se suasione sponte uinci permisit ad uoluntatem diaboli et contra uoluntatem et honorem dei.

BOSO. Ad quid uis tendere?

ANSELMUS. Iudica tu ipse, si non est contra honorem dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia huius contumeliae deo irrogatae, nisi prius honorauerit deum uincendo diabolum, sicut illum inhonorauit uictus a diabolo. Victoria uero talis debet esse, ut sicut fortis ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde iuste incurrit poenam mortalitatis, ita infirmus et mortalis, qualem ipse se fecit, per mortis difficultatem uincat diabolum ut nullo modo peccet. Quod facere non potest, quamdiu ex uulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato.

BOSO. Iterum dico quia et ratio probat quod dicis, et impossibile est.

1.23 QUID ABSTULIT DEO CUM PECCAVIT, QUOD REDDERE NEQUIT.

ANSELMUS. Adhuc accipe unum sine quo iuste non reconciliatur homo, nec minus impossibile. /91/

BOSO. Tot iam proposuisti nobis quae facere debemus, ut quidquid superaddas non me magis terrere possit.

ANSELMUS. Audi tamen.

BOSO. Audio.

ANSELMUS. Quid abstulit homo deo, cum uinci se permisit a diabolo?

BOSO. Dic tu, ut incepisti, quia ego nescio quid super haec male quae ostendisti potuit addere.

ANSELMUS. Nonne abstulit