Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

deo, quidquid de humana natura facere proposuerat?

BOSO. Non potest negari.

ANSELMUS. Intende in districtam iustitiam, et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat deo, nisi id ipsum quod permittendo se uinci a diabolo deo abstulit, diabolum uincendo restituat; ut quemadmodum per hoc quod uictus est, rapuit diabolus quod dei erat et deus perdidit, ita per hoc quod uincat, perdat diabolus et deus recuperet.

BOSO. Nec districtius nec iustius potest aliquid cogitari.

ANSELMUS. Putasne summam iustitiam hanc iustitiam posse uiolare?

BOSO. Non audeo cogitare.

ANSELMUS. Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a deo quod deusilli dare proposuit, si non reddit deo totum quod illi abstulit; ut sicut per illum deus perdidit, ita per illum recuperet. Quod non aliter fieri ualet nisiut, quemadmodum per uictum tote humana corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum deus assumit ad perficiendam illam ciuitatem caelestem, ita per uincentem iustificentur a peccato tot homines quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest peccator homo, quia peccator peccatorem iustificare nequit.

BOSO. Et nihil iustius et nihil impossibilius. Sed ex his omnibus uidetur misericordia dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo. /92/

1.24 QUOD QUAMDIU NON REDDIT DEO QUOD DEBET, NON POSSIT ESSE BEATUS NEC EXCUSETUR IMPOTENTIA.

ANSELMUS. Expecta adhuc parum.

BOSO. Quid habes amplius?

ANSELMUS. Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit.

BOSO. Si potest et non