Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata est
97
cronica

memini me dixisse, sicut et de subsequentibus. Post Bernardum fuit domnus Albertus de Sancto Vitale, nepos pape Innocentii quarti. Postea canonice et concorditer et bene fuit electus magister Iohannes de Domina Rifidha, archipresbiter maioris Ecclesie; et supervenit domnus Opiço Tripolitanus episcopus, similiter nepos pape predicti et frater superioris Alberti, et abstulit sibi, et adhuc vivit et tenet, ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat. Et sumus hodie in anno MCCLXXXIII, quo ista scribimus, in festo sancti Laurentii, in die Martis. Quid amodo futurum sit de Parmensibus episcopis, Deus novit.


De parentela domni Ghiberti de Gente. [Quare dicantur de Gente descendentes a domno Giliolo Domine-Agnetis. Item de ponte domine Egidie de Palude.]


  Igitur millesimo supraposito, scilicet CCXXXIII, domnus Giliolus Domine-Agnetis de Parma potestas fuit Reginus; quo arino primo incepta fuit moneta Regii; et domnus Nicholaus Reginus episcopus vivebat adhuc. Istum domnum Egidiolum vidi, quia de eadem civitate eramus. Et quantum ad cognomen, binomius fuit. Dictus est enim de Domina-Agnete vel a matre vel ab uxore, eo quod valens domina fuerit, sicut quidam pons, qui est Parme, appellatus fuit et dictus pons domine Egidie de Palude, eo quod fecerit eum fieri; quem modo Parmenses melius faciunt, ut sit de muro et non de lignamine. Item dictus est de Gente, pro eo quod, cum esset in ultramarinis partibus, quando fiebat mentio de exercitibus in familiari colloquio, hoc verbum frequenter dicebat: ‛Gens nostra ita fecit’. Audivi hoc a domno Ghirardo Rangone de Mutina, qui fuit frater Minor. Porro domnus Giliolus de Gente habuit duos fratres. Quorum primus fuit domnus Tedhaldus, quem vidi puerulus valde vetustum, senem et antiquum dierum; et habuit VII filios, quorum unus, scilicet domnus Manfredus, sororem meam uxorem habuit dominam Caracosam; que post mortem viri sui in monasterio Parmensi Ordinis sancte

Salimbene de Adam, Cronica.
7