Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
123
cronica

Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Quod patuit in multis, quos Deus punivit in vindictam servorum suorum; quorum duorum, ceteris pretermissis, ponamus exemplum, maxime autem illorum qui in Ecclesia pass sunt.


Quod Deus acriter et severe vindicavit mortem Zacharie filii Ioiade et beati Thome Cantuariensis archiepiscopi, et de exemplo serpentis.


  Quorum primus fuit Zacharias filius Ioiade pontificis summi Iudaici populi. De quo habetur II Paralipo. XXIIII, quod spiritus Domini induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis: ‛Hec dicit Dominus: Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos?’ Qui congregati adversum eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atriis domus Domini. Hi fecerunt contra scripturam que dicit Prover. XXIIII: Qui arguunt laudabuntur, et super eos veniet benedictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Sed impleverunt aliam scripturam, que dicit Amos V: Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abhominati sunt. Et iterum Prover. XV: Non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur. Item Prover. XXIX: Homines pestilentes dissipant civitatem. Item Ys. LIX: Corruit in platea veritas, et equitas non potuit ingredi, et facta est veritas in oblivione, et qui recessit a malo, prede patuit. Sequitur in textu Paralipomenon: Et non est recordatus Ioas rex misericordie, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Quia, sicut dicit Ecclesiasticus XXIX: ingratus sensu dereliquit liberantem se. Nota exemplum illius qui custodiebat viridarium domini sui, qui introduxit serpentem in domum suam, qui postea interfecit filium suum et fugit. Ideo dicit Ecclesiasticus XI: Non omnem hominem inducas in domum tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. XII: Non credas inimico tuo in eternum. Nota quod vulgariter dicunt illi de Tuscia: d’ohmo alevandhiço et de pioclo apicadhiço no