ideo processu temporis merito ad nichilum sunt redacti, quia eorum receptio quasi totaliter est prohibita, eo quod honorem impensum sibi minime cognoverunt, et quia Ordo fratrum Minorum tantam laicorum multitudinem non requirit. Hinc sapiens in Proverbiis dicit XXVI: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Et iterum Exo. I: Venite, et sapienter opprimamus eos, ne forte multiplicentur. Semper enim insidiabantur nobis. Nam recordor ego in conventu Pisano quod voluerunt mittere ad capitulum, quod, quando recipiebatur unus clericus, reciperetur similiter et unus laycus. Sed non fuerunt auditi nec etiam exauditi, quia disconveniens valde erat. Verumtamen in Ordine fratrum Minorum, tempore illo quo intravi, inveni viros multos magne sanctitatis et orationis et devotionis et contemplationis et magne litterature. Nam hoc solum habuit bonum frater Helyas, quia Ordinem fratrum Minorum ad studium theologie promovit. Steterat autem Ordo, quando intravi, triginta annis et uno; et vidi primum fratrem post beatum Franciscum et alios primitivos. Et Parme dimisi fratrem Sansonem Anglicum, in theologia lectorem, et in conventu Fanensi habui fratrem Humilem Mediolanensem, quando novitius fui, in Marchia Anconitana, in qua tunc duorum ministrorum regimina habebantur. Agitur nunc, quo hec scribimus, annus millesimus CCLXXXIII post Nativitatem Virginis gloriose in festo sancti Gorgonii martyris, et papa Martinus quartus Romanam regit Ecclesiam. Igitur istius capituli conclusio talis sit: commendamus constitutiones, quia bone sunt, eo quod per eas vivitur uniformiter, et multa bona proveniunt; quas quia Helyas non habuit, defectum magnum noscitur incurrisse. Hinc Dominus ait Osee VIII: Scribam ei — scilicet Ordini fratrum Minorum — multiplices leges meas, que velut aliene computate sunt. Quod impletum fuit in sequenti millesimo, quando et Helyas absolutus fuit, et constitutionum scripta maxima multitudo.
Quintus defectus fratris Helye fuit, quia nunquam personaliter volebat Ordinem visitare, sed semper aut morabatur Assisii aut in quodam loco, quem fieri fecerat pulcherrimum
Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/151
Appearance
Haec pagina emendata est
145
cronica - liber de prelato
Salimbene de Adam, Cronica.
10