Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/152

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
146
salimbene de adam

et amenum et delectabilem ad inhabitandum in episcopatu Aretino, qui locus Cella de Cortona usque hodie nuncupatur. Quapropter ei Dominus comminatur Ys. XXII: Quid tu hic aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinacius, et quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione. Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. Ibi morieris, et ibi erit currus glorie tue et ignominia domus domini tui. Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. Postea sequitur ibi de vocatione alterius, qui multipliciter a Domino commendatur. Quantum autem congruit huic loco ad Helyam pertinens, habetur Zacharie XI: Ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersa non queret et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet. O pastor et ydolum derelinquens gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius. Brachium eius aviditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
  Sextus defectus fratris Helye fuit, quia ministros provinciales affligebat et vituperabat, nisi redimerent vexationem suam tributa solvendo et sibi munera dando, iuxta verbum quod scriptum est Prover. XXI: Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Accipiebat enim ipse miser munera, faciens contra Scripturam que dicit Deutero. XVI: Non accipies personam nec munera, quia munera excecant oculos sapientium el mutant verba iustorum. Exemplum Alberti Balçolani iudicis Faventini, qui mutavit verba sua, postquam audivit quod rusticus donaverat sibi porcum. Item additur ibi: Iuste quod iustum est persequeris, ut vivas et possideas terram, quam dominus Deus tuus dederit tibi. Item Eccli. XX: Exenia et doma excecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. Item Ys. XXXIII: Qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates, qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere; qui obturat aqures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat