Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/180

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
174
salimbene de adam

iussit Dominus fieri, scilicet ut diligatur Deus et proximus. Ideo dicit Io. prima IIII: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui dilicit Deum diligat et fratrem suum. Hinc Dominus ait Mat. XXII: In his duobus mandatis universa lex pendet et prophete. Quapropter, cum Deus diligentes se diligat, ut dicit ipse Prover. VIII, et in libro Sapientie VII dicatur quod neminem diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat, oportet prelatum habere sapientiam pro se et pro subditis sibi commissis, ne, si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadant, Mat. XV. Precipitur enim prelatis, ut sapientiam habeant. Unde Petrus prima III: Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, que in vobis est, fide et spe. Item Ieronimus in primo prologo Biblie: Malachias propheta, immo per Malachiam Dominus interrogavit sacerdotes legem. In tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de lege. Et in Deuteronomio legimus: ‛Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi maiores tuos, et dicent tibi’. Gregorius quoque dicit prelato illitterato: Turpe est nimis et indecorum, si tunc queris discere, cum questionem debeas denodare. Ideo prelato illitterato, qui vult se saturare cum cocleario aliorum et vult esse prelatus, et non studuit nec didicit, dum potuit, Dominus dicit Osee IIII: Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdocio fungaris michi. Cum autem aliquis cognoscit insuffitientiam suam quantum ad scientiam Scripturarum et videt quod eligitur in prelatum, debet resistere quantum potest et contradicere et facere, ne penitus eligatur, iuxta verbum quod scriptum est Ys. III: Apprehendet vir fratrem suum, domesticum patris sui, et dicet: ‛Vestimentum tibi est, princeps esto noster’. Et respondebit in die illa dicens: ‛Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Nolite constituere me principem populi’. Gravissimum est enim habere facere cum prelato ydiota et insensato, quia, sicut dicit sapiens Prover. XXVIII: dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam. Ideo dicit Ecclesiasticus XXII: Arezam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. Habere autem