Porro anno et millesimo supraposito rex Francie cum comite Montis-fortis crucesignatus fuit et preparatus cum aliis hominibus crucesignatis pro prelio et exercitu, qui fuit in Yspania, quando apud Muradal imperator Saracenorum devictus fuit, qui quinquaginta reges habebat, a tribus regibus Yspanis, scilicet Castelle, Navarre, Aragonie, cum adiutorio Portugalensium; de quibus XI milia prima acie mortui fuerunt.
Eodem anno, scilicet MCCXII, trium puerorum quasi duodennium, qui se visionem vidisse dicebant, crucis signaculum assumentium in partibus Colonie persuasu, multitudo innumera pauperum utriusque sexus et puerorum de Theotonia peregrinantium in Ytalia crucesignatorum accessit, unanimi corde et una voce dicentium se per siccum maria transituros et terram sanctam Ierusalem in Dei potentia recuperaturos; sed demum quasi evanuit universa. Eodem anno fuit fames adeo valida, precipue in Apulia et Sicilia, ut matres etiam pueros devorarent.
Anno Domini MCCXIII die Pascha sancto Pentecostes, qui fuit in festo sanctorum martyrum Marcellini et Petri, videlicet secundo die intrantis Iunii, Cremonenses in auxilio Papiensium, quorum multi, ut prediximus, a Mediolanensibus in transitu regis de Papia Cremonam capti fuerunt, apud Castrum-Leonis unanimiter cum carrocio convenerunt, non habentes in auxilio nisi trecentos milites Brixienses. Et ecce factus est repente sonus, Mediolanensibus cum suo carrocio sicut sagitte volantibus et sicut fulgura festinantibus. In quorum auxilio convenerant Placentini milites, et arcarii Laudenses et Cremenses milites et pedites, Novarienses et Cumani milites et de Brixiensibus totidem aut plures, quot in Cremonensium auxilium prediximus advenisse. Hi omnes unanimiter uno clamore et furore, uno spiritu et impetu Cremonenses ceterosque milites forinsecos impetunt et impugnant, fugant, capiunt et expugnant. Sed Cremonenses habuerunt victoriam de dictis Mediolanensibus et de eorum exercitu et conduxerunt carrocium supradictorum Mediolanensium per vim cum magna victoria et letitia in civitatem Cremone. Et eodem anno die
Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/46
Appearance
Haec pagina emendata est
40
salimbene de adam