Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
84
salimbene de adam

Mediolanenses, Placentini et Brixienses et tota Romagnola. Sane in isto exercitu domnus Paganus Alberti Egydii de Paganis de Parma, qui erat potestas Mutine, fecit Henricum filium suum militem et dixit ei: ‛Vade, agredere hostes et pugna viriliter!’. Fecit quod dixit, et statim fuit lancea perforatus. Et egrediebatur sanguis de corpore suo sicut mustum de dolio remota clausura, et post paululum expiravit. Audivit pater suus et dixit: ‛Non curo, ex quo filius meus factus est miles, et ex quo viriliter pugnando occubuit’. Audivi hec omnia ab eo qui vidit.


De casali illorum de Sancto Vitale.


  In prelio etiam supradicto, scilicet Sancte Marie in Strata, mortuus fuit domnus Çangarus de Sancto Vitale de Parma, qui fuit famosus et nominatus miles et fortis bellator. Mortuus est etiam in Cesariensi prelio domnus Guarinus de eodem casali, qui fuit similis Çangaro, miles fortis et doctus ad bellum. Hic fuit cognatus pape domni Innocentii quarti. Habuit enim sororem pape uxorem, ex qua genuit sex filios et filiam unam, quos omnes vidi, et fuerunt pulchri homines, fortes, carnosi et pingues. Quorum primus dictus est domnus Hugo de Sancto Vitale. Secundus domnus Albertus canonicus maioris Ecclesie multis annis, postea dictus est electus Parmensis multis annis. Nunquam pervenit ad sacerdotium, quia noluit, sed diaconus mortuus est, nec fuit in episcopum consecratus. In ala maioris Ecclesie, ubi carrotium stare consueverat, post chorum canonicorum, ex parte loci fratrum Minorum sepultus est. Et domnus Opigo de Lavania, qui fuit Parmensis episcopus et barbanus Innocentii pape quarti, inferius est sepultus. Porro iste domnus Albertus electus Parmensis pulcher homo fuit et parum litteratus, sed honesta persona. Notus meus fuit et familiaris, et dixit michi quod pater meus sperabat procurare egressum meum de Ordine fratrum Minorum cum Innocentio papa, sed morte preventus non potuit. Cognoscebat enim papa Innocentius patrem meum, quia canonicus