Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
90
salimbene de adam

misericordia illi qui non fecit misericordiam. Et iterum Iob XX: Luet que fecit omnia, nec tamen consumentur. Et iterum Iob XXIIII: Deus inultum abire non patitur. Cito’, ait Dominus, ‛auditura es quid illi accidit abbatisse, que crudelis et sine misericordia est inventa’. Venit igitur soror ista finitis verbis, quibus cum Domino loquebatur, et abbatisse sue et visitatori et sororibus retulit universa. Visitator autem statim Clavarum misit nuntium velocissimum, ut cognosceret illi abbatissa qualia accidissent. Qui invenit eam mortuam, maledictam et excommunicatam et non absolutam. In illo autem intervallo, quo nuntius mittebatur, cepit domina Cecilia Clavarensis abbatissa graviter infirmari et ex langore deficere. Cumque variis doloribus laboraret, decidit in lectum et ad extrema deducitur. Clamat: ‛En morior! sorores accurrite, auxilium date, prebete remedium!’. Adveniunt sorores continuo, abbatisse sue compatiuntur, ut decet. De salute anime nulla fit mentio, nulla de confessione loquela, ut cognoscas impletum quod Scriptura testatur Ecclesiastes VII: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Clauditur guttur eius, et vix poterat respirare. Et ut cognovit, quia moriebatur, sororibus congregatis dicebat: ‛Ite et recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Propter illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus!’. Et talia dicens spiritum emisit; sed non rediit ad Deum, qui dedit illum iuxta verbum quod scriptum est Eccle. ultimo: Revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Quare hoc? Ut Scriptura impleatur que dicit Ecclesiastes XI: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Quod est dicere: Ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et ideo nemo debet eo statu vivere, in quo nollet mori. Ideo dicit Ps.: Intelligite hec qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. Longe melius fuisset isti abbatisse, quod vixisset persona privata in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, quam quod divitias et dominium habuisset. De primo dicitur Eccle. V: Divitie conservate in malum