Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/107

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 101

��hac optione haud eligenda facturus sit, indagatione cumulata senior sciscitalur. Et dum uniuersorum mens consternaretur angustia, cunctique indulgerent silentio, prefatus UfFo in media concione surrexit. Quem cum cohors uniuersa conspexisset, 5 satis nequibat admirari, utquid elinguis velut orationi gestus informaret. Et quia omne rarum dignum nouimus admira- tione, omnium in se duxit intuitum. Tandem sic orsus cepit: »Non nos mine moueant lacessentium , cum ea Teotonice turgiditati innata sit conditio, ut uerborum ampullositate

10 glorientur minarumque uentositate pusillanimes et imbecilles calleant comminatione consternare. Me etenim unicum et uerum regni natura produxit heredem, cui profecto nouistis incumbere, ut monomachie me discrimini audacter obiiciam, quatenus uel pro regno solus occumbam uel pro patria solus

15 uictoriam obtineam. Ut ergo minarum cassetur ampullositas, hec imperatori referant mandata, ut imperatoris filius et heres imperii cum athleta prestantissimo mihi soli non formidet occurrere.« Dixit et hec uerba dictauit uoce superba. Qui dum orationem complesset, a collateralibus senior sciscita-

20 batur, cuiusnam hec fuisset oratio. Cum autem a circum- stantibus intellexisset, quod filius suus, prius ueluti mutus, hunc effudisset sermonem, palpandum eum iussit accersiri. Et cum humeros lacertosque et clunes, suras atque tibias ceteraque membra organica crebro palpasset: >Talem« ait

25 »me memini in flore extitisse iuuentutis.« Quid multa? Terminus pugne constituitur et locus. Talique responso per- cepto ad propria legati repedabant.

��CAP. III.

��Ou]

��iperest ergo, ut arma nouo militi congrua corrogentur. Allatisque ensibus, quos in regno prestantiores rex poterat

12. neutositate. 13. communicatione. 19. in {pro m). 20. cfr. Vergil. Æn. VII, 544. 23. perfudifcet. 26. juuenum {pro gmeraini).

�� �