Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BKEVIS HISTORIA REGVM DACIE 103

S

inuestigare, Uffo singulos dextra uibrans in partes confregit minutissinias. »Hæccine arma sunt«, inquil, »quibus et uitam et regni tuebor honorem?« Cuius cum pater uiuidam experi- retur uirtutem: »Unicum adhuc« ait »et legni et uite nostre 6 superest asylum.« Ad tumulum itaque ducatum postulauit, in quo prius mucronem experientissimum occultauerat. Et mox intersigniis per petrarum notas edoctus gladiuin iussit effodi prestantissimum. Quem illico dextra corripiens: »Hic est«, ait, »fili, quo numerose triumphaui, et qui mihi infalli-

10 bile semper tutamen extitit.« Et hec dicens eundem filio contradidit.

Nec mora: terminus ecce congressioni prefixus arctius instabat. Tandem confluentibus undique phalangis innumera- bilibus, in Egdore fluminis mediamne locus pugne constituitur,

15 ut ita pugnatores ab utriusque cetus adminiculo segregati nuUius opitulatione fungerentur. Teotonicis ergo ultra fluminis ripam in Holsatia considentibus, Danis uero citra amnem dispositis, rex pontis in medio sedem elegit, quatenus, si unigenitus occumberet, in fluminis se gurgitem precipitaret,

20 ne pariter nato orbatus et regno cum dolore superstes canos deduceret ad inferos. Deinde emissis utrinque pugilibus in medio amne conuenerunt. Ast ubi miles noster egregius Uffb duos sibi conspexit occurrere, tanquam leo pectore robusto infremuit, animoque constanti duobus electis audacter se

25 opponere non detrectauit, illo cinctus mucrone, quem patrem supra meminimus occuluisse, et alterum dextra strictum gestans. Quos cum primum obuios habuisset, sic singillatim utrumque alloquitur; et, quod raro legitur accidisse, athleta noster elegantissimus, cuius memoria in eternum non dele-

30 bitur, ita aduersarios animabat ad pugnam: »Si te«, inquit, »regni nostri stimulat ambitio, ut nostre opis potentieque opumque capessere uelis opulentias, comminus te clientem decet precedere, ut et regni tui terminos amplifices et militibus

��16. cura. 19—20. cum dolore . . inferos, cfr. Genes. 42, 38. 21. scilicet. 22. infremuit leo, Sil. Ital. XI, 3i7. 23. occurrere {pro cocurrere). 27. audiuisse. 28. in eternum n. del., cfr. Exod. 17, li; Psalm. 9,6. 30. opes.

�� �