SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 105
��tuis conspicientibus strenuitatis nomen nanciscaris.< Cam- pionem uero hunc in modum alloquitur: »Virlulis tue experi- entiam iam locus esl propagare, si comminus accesseris et eani, quam pridem Alamannis gloriam ostendisti, Danis 5 quoque propalare non cuncteris. Nunc ergo famam tue strenuitatis poteris ampliare et egregie munificentie dono ditari, si et dominum precedas et clypeo defensionis eum tuearis. Studeat, queso, Teotonicis experta strenuitas uariis årtis pugillatorie modis Danos instruere, ut tandem optata
10 potitus uictoria cum triumphi ualeas exultatione ad propria remeare.« Quam cum complesset exhortationem, pugilis cassidem toto percussit conamine, ita ut, quo feriebat, gladius in duo dissiliret. Cuius fragor per uniuersum intonuit exer- citum. Unde cohors Teotonicorum exultatione perstrepebat;
15 sed contra Dani desperationis consternati tristitia gemebundi murmurabant. Rex uero ut audiuit, quod filii ensis dissili- uisset, in margine se pontis iussit locari. Verum Uffo subito exempto, quo cinctus erat, gladio pugilis illico coxam cruen- tauit; nec mora, et caput pariter amputauit. Sic ergo ludus
20 fortune, adinstar lune uarius, nunc his nunc illis successibus illudebat, et quibus iamiam exultatione fauebat ingenti, eos nouercali mox uultu toruoque conspexit intuitu. Hoc cognito, senior iam confidentius priori se iussit sede locari. Nec iam anceps diu extitit uictoria. Siquidem Uffo ualide instans ad
25 ripam amnis pepulit heredem imperii ibique eum haud diffi- culter gladio iugulauit. Sicque duorum solus uictor existens Danis irrogatam multis retro temporibus infamiam gloriosa uirtute magnifice satis aboleuit. Atque ita Alamannis cum improperii uerecundia cassatisque minarum ampullositatibus
30 cum probris ad propria remeantibus, postmodum in pacis tranquillitate precluis Uffo regni sui regebat imperium.
��Prouerbium est mediæiiale : Ludus fortunæ variatur in ordine lunæ. 22. ianuam. 31. cura probris.
�� �