SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORI A REGVM DACIE 117
��nutibus uniuersum famuletur regnum, et nihil questionis aut controuersie absque nostra terminetur conniuentia, ita ul regis pariter et regine me sciatis honore pollere. Regein uero hac saltem generositale florere sciatis, quod regum undique 5 sit sobole procreatus. Unde, licet magnitudini polentie impera- torie adequare se non ualeat, regali lamen illo neutiquam est inferior prosapia. Et ut breui concludam eloquio, a tributarie seruitutis iugo ego forti dextera Danos propediem emancipabo, nullam prorsus subiectionis reuerentiam uobis exhibitura.« Ad
10 hane inopinate responsionis uocem legatorum mentes conster- nate obstupuerunt, et ad prefatorum procerum papiliones confusi properabant. Ad quos turmatim procerum turba confluxit, sciscitata, quidnani cause sit, quod cursu tam pre- propero reditum accelerarent. At illi non cunctanter omni
15 prorsus se referunt spe frustratos mulierisque circumuentos uersutia. Quo comperto iussi sunt illico capitalem obsides subire sententiam. Nam et huius rei exitum illustris illa regina, quasi futuri non ignara, diu ante presciuit. Satius enim decreuit totius regni seruitutem paucorum morte redi-
20 mere quam extraneis ad internecionem famulari. Mox Teotoni- corum ambitio, in luctum uerso tripudio confusa, dolens recessit et merens. Ut autem precluis illa regina cuin rege marito omnes etatis sue annos complesset, Haraldus Blaatand filius superstes, qui et regni extitit heres, iuxta ritum gentilium
25 in tumulis gemellis et paribus, quasi illustribus mausoleis, secus regis curiam in Jelling utrumque parentem fecit humari.
��CAP. VIII.
��Hi
��Lic Haraldus multo post tempore regaJi sceptro regni gubernabat imperium. Is primus idolotatrie respuens spur- citias Christi crucem adorauit. Qui dum exercitum emitteret 30 ad iminanissimam petram protrahendam, quam matris tumulo ob memoriale insignium destinauit erigendam, intestina orta seditione, tum propter noue religionis ritum, tum propter
{pro int'5'stictionem). 22. procliuis. 24 — 25. comraulis {proj tumu- lis). 29. emisso exercitu.
�� �