Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/125

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILIl BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 119

��seruitutis iugum intolerabile, popularis cepit efferuere tumul- tus, adeo ut ipsum regem plebs insana regno expelleret. Qui cursii celeri fugam arripiens (pedibus enim timor addidit alas) ad Sclauiani usque profugus commeauit; ibique pace impetrata 5 primus urbem fundasse dicitur, (juc Hynnisburg nuncupatur. Cuius menia ab archipresule Absalone ego Sveno solo conspexi equari. Quo exulante filius in regno surrogatur Sveno, cogno- mine Tiugeskeg, qui sancte Trinitatis fidem, (|uam profugus tamen pater abiecerat, uerus dei cultor amplexus esl, sacrique

]0 baptismatis unda renatus uerbi diuini semina per uniuersam regionem propagari iussit. Successu temporum interueniunt legati, qui operam darent, ul discordia inter patrem et filium, regio regnantem solio, exorla ad concordiam reuocaretur. Statuit igitur Sveno rex, ut pater cum Slauis sibi in Grone-

15 sund de pace tractanda occurreret. Quo cum rex ad terminum constitutum cum Danorum exercitu aduenisset, patris diu prestolatur aduentum. Interea Haraldus profugus, cuiusdam Palnonis Tokki, consiliarii sui, suggestione monitus, liburnum remis aptissimam sibi fabrefecit, quam nautis instruxit proba-

20 tissimis; cui et gubernatorem prefecit prefatum Palnonem, qui regi festinanter accelerabat occurrere. Is cum ad Danorum peruenisset exercitum, ordinatis per foros remis, dolum commentatus, puppim suam puppi regis iussit applicari. Quibus sic ordinatis prima illucescente aurora regem in

25 reclinario dormientem clam excitauit. Expergefactus autem rex sciscitalur, quidnam esset. »Nos«, inquit, »patris tui legati sumus, ad te de pace tractanda transmissi.« Quod cum didicisset, patris statum diligentius cupiens percontari paulo extra nauis suggrundam caput exseruit. Quem illico pretaxatus

30 Palno Toki per aures et capillos corripiens, licet frustra reni- lentem, in suam nauim, tune potentior, attraxit inuitum; et quamuis pauxillum clamore perstreperet, ceteris ignaris ualido remorum impulsu fugam uehementius accelerabat; nec prius

��24. remis populura (pro puppI fuain). 25. populi. 29. prius (pro pris). 32. retinenteni. naui tune. 34. ignarisq; nescien- tibus.

�� �