Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/126

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


120 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

fugam uehementius accelerabat. Nec prius restitit, antequam ad urbem prefatam peruenisset. Quem Sclaui contuentes, populari orta seditione, diuersis captiuatum mortibus tormen- tisque exquisitis adiudicabant. Verum pars electa primatum

5 precellebat consilio saniori. ConsuUius namque autumabant censu eum plurimo redimendum, unde Sclauia perenniter locupleta/a gauderet, opibus Danorum exhaustis, quam breui morte trucidatus interiret. Modicum namque communi cederel utilitati, si captiuus mortis dampnaretur exterminio. Delegantur

10 itaque legati, qui regno renuntient, quatenus regem trino argenti et auri redimant pondere; quod diu exequi non distulerunt. Namque uniuerso ferme regni censu coadunato, occurrentibus in Winningha cum rege captiuato Slauis, Dani regem redimere non detrectabant. At ubi census eius solu-

15 tioni non sufficeret, decreuerunt matrone suis ornatibus mam- mone infer/oritatem in regis coaugere redemptionem. Namque annulos, armillas, inaures et monilia \ac) torques queque regio censui adicientes sufficienter augebant. Quo expleto, a rege Dani syluarum et nemorum primo communia impetrarunt,

20 Mulieribus quoque, eo quod prius paterne prorsus hereditatis essent exsortes, ob matronarum fauorem et benefitiorum collationem posteris primus tribuit, quatenus soror fratri de cetero in media familie herciscunde portione communicaret. Omni namque rationi consentaneum arbitratus \est/, sincere

25 dilectionis exhibitionem benefitiorumque collationem pari uice recumpensari , ae si diceret scilicet: 'eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur uobis/

��CAP. IX.

��M.

��lOrtuo Suenone filius eius Canutus in regno successit,

quem et Senem cognominabant. Hic regni sui terminos mire

30 uirtutis potentia dilatauit. Nam ab ultima Tyle usque ad

Grecorum ferme imperium uirtute multiplici circumiacentia

��1. Stel. 6-7. peruenit locupleta. 10. tuo (pro Ino). 16. infini- tatem regis(|; au{»erc (pro inf'^'ioritate in regis gaugere). 20. prioris

�� �