Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/128

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

122 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

regna suo aggregauzY imperio. Quippe Hyberniam, Angliam, Galliam, Italiam, Longobardiam , Teotoniam, Noruagiam, Slauiam cum Samia satis eleganter subiugauit. Hic primus, dum in Anglia pacis tranquillitate poteretur, leges condidit 5 castrenses, quas pro modulo ingenioli mei supra libaui. Huius quoque filia extitit Gunnild, illustris femina, quam Henricus imperator, imperatoris Cunradi filius, sibi matrimonio copu- lauit. Quem dum Romani tumultuaria seditione a regio pepulissent solio, generum adiens eius opitulationem inter-

10 pellauit. Vnde nacta occasione illustris ille precluisque Canutus assumpto exercitu suo primo Galliam depopulando inuasit, sicque ulterius progrediendo Longobardiam cum Italia deua- stauit, ae postmodum uirtute compulit Romanos multimoda ciuitatem sibi resignare; sicque imperatorem et generum suo

15 trono restituit. Quo peracto cum ingenti tripudio ad Frantiam usque commeauit, Turonisque profectus beati Martini reliquias Rotomagum potenter secum asportauit, eo quod ciuitatem illam pre ceteris specialiter diligebat. Prefatus quoque Canutus duos filios genuit, quorum alterum suo appellauit nomine;

20 quem cognomine Durum nominabant, non quod austerus uel crudelis extiterit, uerum inde sortitus nomen, quod prouintie \tale/ nomen extiterit, ex qua natalem duxit originem. Hune pater Datie regem prefecit. Alterum uero Suenonem nomi- nauit, cui Noruagiam gubernandam deputauit. Ipse autem

25 Angliam \quinque ferme lustris regia potesiate administrauit. Interea filii ipsius, quibus prefata regna) eommiserat, patre superstite debitum Ade persoluernnt. Quod audiens rex, patrium \regnum) regimine gubernatoris destitutum, ad Datiam reditum accelerabat; et quia in Datia ecclesie nouella extitit

30 plantatio, multos pontifices et presbyteros secum adduxit; quorum alios penes se detinuit, alios autem ad predieandum delegauit. Ei per uniuersam Suetiam, Gotiam atque Noruagiam dispersi, nee non ad Islandiam transmissi, uerbi diuini semina propagantes multas animas Christo sunt lucrati, iuxta illud:

35 'In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terre

1. aggregatur. .'}. Scania cum Sanna. 6. q; (joro q;). 7. Canuti. 10. me. 15. pacto. 17. canutus. 27. debitum adeo. 28. regi- mini gubematore {pro -tore). 29—30. nouella plantatio, cfr.

�� �