Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/130

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


124 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

uerba eorum.' Inter quos presules Gerbrandus et Rodulphus extiterunt, quorum alterum, id est Gerbrandum, Roschildensi primum prefecit ecclesie, Rodulpho uero Slesuicensem guber- nandam commisit ecclesiam. Cum autem pluribus regnis 5 solus non posset operam impendere, nepotem suum, licet impuberem, scilicet Suenonem, regio illustrauit honore (el) Datiam ei commendauit gubernandam. Cuius pater extitit Vlf, dictus Sprakeleg cognomine, mater uero soror regis Estrith

��GAP. X.

��D<

��"efuncto Canuto rege nepos eius, Sueno prefatus, ab

10 auunculo intronizatus, regni suscepit gubernacula; qui tem- pore modico regnum in pacis tranquillitate regebat. Quippe rex Noruagensis {Magnus), beati Olai regis ex concubina filius, expugnandi gralia (cum/ classe Datiam inuasit. Cui rex Sueno occurrens iuxta Helg-hanes nauale cum eo commisit bellum,

15 in quo {Magnus) triumphauit obtinuitque /uciam, Fioniam et Sclauiam. Quem dum uictor in Schaniam persequi mobVetur, in Sialandia casu inopinato, subuectoris sternacis precipitio arbori illisus, interiit; ae postmodum Sueno restitutus regno in quiete regni possedit gubernacula. Hune 'regum patrem'

20 turba nominauit agrestis, eo quod {subole) numerosa filiorum uberrimus extilerit; inter quos successiue regio qumque fulse- runt dyademate. Quorum gesta plenarie superfluum duxi recolere, ne crebrius idem repetitum fastidium pariat audien- tibus, cum, illustri archipresule Absolone referente, contuber-

25 nalis meus Saxo elegantiori stilo omnium gesta executurus prolixius insudabat. Nec (tamen) est pretereundum, quod hec prisca ueterum uiguit consuetudo, ut ad regum intronizationes in Hysøre Danorum uniuersa turba conflueret, ut /psa omnium conuenientia regum nuncupationes fulgerent. Mortuo itaque

8. vedelicet {pro Vlf dict^). 13. Datianæ. 14. Helohannes. 15. uictoriam. 16. maluetur. 17. subuectori statis præcipitu.

�� �