Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/24

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
18
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

expulit, ipse regnum tenuit. Huius filij Gorm et Hartha Knut, paterno non contenti latrocinio, Daniam insiliunt, occisoque rege Danorum Haldano cum filijs eius regnum [Danorum] partiti sunt, Gorm Daniam, Hartha Knut Angliam ⟨nactus⟩ Nam Swen pater eorum interim, quo ⟨tempore⟩ ipsi Daniam inuaserunt, mortuus est. Haldanus autem utrum fuerit filius Clac Haraldi an non, in dubio est.

V. Gorm, crudelissimus rex, sedem regni apud Selandiam constituit. Huius filius mitissimus Harold fuit, qui primus apud Seland ecclesiam construxit. Qui contra patris imperium Christianos amicos habuit eosque pro uiribus undique susceptos in persecucione fouit. Itaque, in malis patre perseuerante, Haraldus post mortem eius in regem assumptus est Christianusque effectus est. Qui mox sacerdotes tam ab Anglia quam a Saxonia uenientes recepit et Christum publice colere cepit. Vnde uenerabili Adaldago episcopo et Ottoni Augusto amicus et ualde familiaris fuit, adeo ut filium eius baptizatum a sacro fonte ⟨leuauerit⟩ et Swen Otto uocauerit. Itaque rex deuotus et in Christo fidelissimus non solum baptizatus, sed eciam, ut episcopi per regnum constituerentur, per nuncios deprecatus est. Qua peticione Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, gaudens consilio regis et pape tres ordinauit in Daniam episcopos: Hericum ad Sleswich, Liafdagum ad Ripam, Rehinbrandum ad Arus. Postea eciam plures ordinauit Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, ad nostrates episcopos: ad


1. hartha knvt K (sic vel harthe knvt plerumque); harthacnut O; Hartha-Cnut S; sic etiam in seqq.

2. paterno scripsi et comma post latrocinio demum, non post contenti, posui; patre K et in marg. O (pro deleto pať); patre in S Stephanius in patria (H) mutauit.

3. Danorum altero loco deleui; nam regnum hic utramque terram complecti apparet.

4. nactus excidisse credo.

5. quo KO, quod si verum est, tempore (t̃ꝑe) ante ipsi (ip̃i) addendum est; quando S.

6. ante Haldanus in S Haraldus deletum est.

7. an non om. H.

Cap. V.

8. Selandiam S; Selendam KO.

13. Haro(a)ld O(S).

16. archiepiscopo S.

18. leuauerit om. KO; habet S, fortasse ex coniectura Stephanii additum; susceperit (ex Adam. Brem. lib. II cap. 3) inseri voluit Langebek.

21. Qua peticione etc.: cfr. Adam. l. I. cap. 4.

24. post Arus in S add. Stephanius: A.C. DCCCCLXII. Postea eciam etc: cfr. Adam. l. I. cap. 22.23.