Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/294

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


276 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

inter Daniam et Orientem, cum hostibus preliatur; ibi innu- merabilis multitudo Rutenoram et aliarum gencium cum suis principibus occubuit, ita vt nullus reguni mortern euaderet prater Olimarum et Dagum, qui Frothoni se dederunt. Frotho 5 autem cum in patriam redire vellet, inauditum nauigacionis impedimentum expertus est. Nam sinus omnes maris adeo repleti erant cadaueribus mortuorum, vt naues procedere non possent, nec remis vel contis cadauera remouere sic poterant, quin vno amoto statini aliud emergeret eodem loco: bellum

10 cum mortuis obortum crederes. Tandem ad terram veniens conuocatis gentibus, quas vicerat, statuit, vt, quisquis pater- familias in bello ceciderat, cum omnibus armature sue insig- nibus tumularetur; quem si quis spoliaret, non solum vita priuaretur, sed eciam sepultura careret. Centurionis vel sa-

15 trape corpus rogo propria naue constructo incinerandum pre- cepit. Decem gubernatorum corpora vnius nauis igne consumi iussit; ducem aut regem interfectum proprie naui iniectum concremari. Rutenisque precepit, vt vxores non ducerent nisi empticias; ae si quis virginem violenter oppressisset, castra-

20 retur; alioquin se redimeret mille talentis. Statuit eciam, vt, quicunque fortitudinis tytulum affectaret, impeteret vnum, duos inuadentes exciperet; tribus posset modicum cedere; a facie quatuor fugere non puderet.

XII. Post hoc Frotho interrogat Ericum, an exercitus ter-

25 restris Hunorum esset equalis exercitui marino. Qui respondit se vidisse tantum exercitum, vt vix crederetur posse capi in terra vel in mari; nam vidit .xv. magna vexilla, sub quorum quolibet erant centum minora, quorum ad hue quodlibet habuit post se .XX.; erantque tot duces, quot vexilla. Interrogante

30 Frothone, quomodo tanto exercilui posset occurrere, consultum

2 (18). ruthenorum S. 3. ita quod S. 6. repertus S. omnis DAS. 7. et naues V. 9. qm {pro qui) AS. åmoto D. vergeret S. 10. abortum DVA. crederent A. 11. quisquis p. qui A; vnus- quisque p. qui S. 13. quem S (Saxo); que DVA. 14. priuaretur S'-^ in marg. add. 15. proprio A. naui AS. infinerandum D; inicienduni A; incendenduni S. 16. decemque S; ducem(!) D. con- summi S. 17. propria codd. 18. vxorem S. 19. ae aliquis V. violenter um. S. 20. m. talenlis auri S. Statuit autem eciam S. 21. quique DVS. 22. exiperet A. 24. hec V. 28. erat cum (pro C"') minora V. quotlibet A. 29. quod vex. A. 30. tanto om. D.

�� �