Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/312

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

294 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

eis prostrauit . . , f xvii. vulnera recepit lam grauia, vt maior pars viscerum elaberetur. Igitur viribus deficiens, dum siti angustiaretur, genibus reptabat ad proximum riuum. Quem dum cruore infectum videret, noluit \tamen) in tanta angustia

5 ex eo potare; siquidem antiquior dictorum fratrum in aquam decidens totam cruore polluerat. Igitur atsumpto pene robore lapidi, qui in vicino erat, genibus aduolulus, paulisper ei acclinus incubuit. Accidit autem, vt quidam preteriens et videns eum totaliter vulneratum quesiuit, quid premij sibi

10 foret, si ei medicinam conferret; at ille officium eius ae genus requirit, nolens a sordide condicionis homilie medicinam habere. Qui dum diceret se preconis officium exercere, respondit eum scurrilitatis officium sectari; quippe qui paratus sit omnes accusare, qui actus omnium nititur explorare, vt

15 habita aliqua occasione calumpniam imponat. Recedente illo alius superuenit, qui, dum medelam promitteret, de condicione interrogatur ; qui respondit se seruam cuiusdam habere vxorem ae rustieum opus facere, vt vxorem a seruitute Hberaret. At ille ait adiutorium eius esse eontempnendum, quia turpi

20 eoniugio seruiles amplexus appetisset. Illo abeunte superuenit femina, que accessit, vt tergeret vulnera eius. Interrogata de genere, condicione et prole ancillam se dixit molendi officio assuetam paruulamque lactentem habere; quo audito iussit eam domum redire et vagienti filie mammas prebere. Cum-

25 que illa recederet, superuenit quidam in curru; qui, dum ad senem accederet pro adiutorio faciendo, interrogatus respondit

1. Laciinam manifestam ex Saxone sic expleo: \absque suo vulnere; tres quoque reliquos deinde consumpsit, sed eum hils dimicans). et xvii. AS. grandia D. 2. pars wlnerura S. 3. reptat AS. riw(u)m DV. 4. tamen (tn) addidi. 6. pollueret codd., correxi. absumpto scripsi; assumpto codd.; consumpto Saxo. 7. ei om. V. 8. accliuus, ut vid., codd., correxi:, acclinis Saxo. 9-10. sibi fieret S. 10. et genus A. 12. preco, /. e. apparitor, Bysvend, Politibetjent. 13. scurrilitate A (scurra idem fere significare potest qiiod carnifex; hic tarnen potius delatorera significat). 15. illo om. X. 17. cdam (o: credam, pro cgdam = cuiusdam) V. 18. serui- tate D. 19. ait .. esse DV; vt .. esset S; quod .. esset A. quia DVS; quod A. 20. ampl. seruiles A. 21—22. de genere et cond. V; de condicione genere S; de condicionis gen. A. 23. p wlnaq;(!) V (sed corr. V^); paruulumque A. lactantem VAS. se habere A.

�� �