Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/384

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

366 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

intrasse, ad vicinam insulam applicabant, ae, vt forcius eos possent inuadere, super intermedium insularum pontem ex lignis compaginatis facere nitebantur. Quo fere perfecto, Vlfo cum sociis occurrit quasi transitum prohibiturus ; quod videntes 5 Dani super pontem contra eos in nimia multitudine procur- rerunt, ita vt pons dissolueretur, et ipsi in profundum merge- rentur. Quibus submersis Vlfo, timens aduentum Kanuti, dimissis nauibus per latentes vias cum sociis in Sweciam est reuersus. Kanutus die sequenti superueniens naues hostium

10 vacuas inuenit; Danos vero de profundo extractos sepulture mandauit. Olauum vero, regem Norwegie, per quosdam Noricos pecunia corruptos occidi in terra propria procurauit. Cuius frater Haraldus, consimilem Noricorum perfidiam timens, in Bizancium fugit longoque exilio patriam declinauit,

15 XIV, Kanutus autem, habens regna Slauie, {Sembie), Dacie, Swecie, Norwegie et Anglie, eciam Romanum illustrauit impe- rium; nam Hinrico imperatori filiam suam Gunnildam nuptui dedit, eundemque Henricum de Ytalia fugatum cum suo auxilio honori pristino restituit. Inde reuersus filios suos Haraldum

20 Anglie, Kanutum Dacie, Swenonem Norwegie prefecit. Post hec Estrith, soror eius, de Vlfone filium Swenonem habuit virumque fratri reconciliauit. Kanutus autem filiam sororis Godowino, Anglorum satrape, vxorem dedit, ex qua Haraldus, Biorn et Tosto geniti referuntur. César autem ex Gunnilda

25 filium, nomine Magnum, suscepit, a quo illustrium Teutoni- corum successio dicitur pullulasse. — Eo tempore Gothscalcus Slauus, cum Saxones patrem eius christianissimum occidissent, pro vlcionis adiutorio dimissis litterarum studiis intrauit mili-

1. viciå {pro viciå) D, sed miitatum est in iucia(!). 5. Dani om. A. inimia V coniunctim, ut sæpiiis solet. 9. sequenti die S. 10—11. sepelire mand. S. 12. occidi fecit in propria terra S. 14. in patriam AS. 15. Sembie addidi, ofr. p. 363, 1 sq.; Saxo enim eum sex regnorum possessorem vocat; S taraen in marg.: Quinque regna habuit rex dacie. 16. eximio sui fulgore eciam R. i. i. Saxo. 20—21. Post hoc D(V?). 21. habuit Suenonem A. 22. filiam sororis codd. ; sororem Saxo, cuius textum h. 1. iam epitomator corruptum inuenit et corrigere studuit; sed uxor Godowini fuit Gyda, soror Vlfonis; vid. infra p. 369, 17. 26. guthscalcus S; gutskalcus V; gotscalcus A.

�� �