Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/385

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

^ COMPENDIVM SAXONIS. LIB. X 367

ciam Kanuli. Porro Vlfo, receptus in graciam, cuni rege in festo Natalis Domini conuiuari solebat Roskildie. Qui cum semel inebriatus cantaret, qualiter Dani coram ipso apud Hellucha submersi fuissent, prouocatus Kanutus, (juasi de improperio sibi facto de nece militum suorum, Vlfonem ibidem 5 in conuiuio interfici fecit; sorori vero sue vidiiate propter necem mariti dedit duo hærælh, que ipsa ecclesie cathedrali Roskildensi condonauit.

XV. Ceterum Kanutus regna sua circuiens in clientela sua sex milia habuit, sexaginta naues eis deputans, quarura que- lo libet .c. socios continebat; hij estate in nauibus erant, hyeme per contubernia discreti pascebantur. Cumque maximam mul- titudinem militum haberet, patriis, animis et moribus difformes, leges statuit, quibus disciplina militaris adinuicem seruaretur. Contigit autem, vt ipse primus contra leges faciendo ex ebrie- 15 tate et impetu proprium militem interficeret. Cumque se contra leges editas grauiter deliquisse cognosceret, conuocata militum multitudine de throno descendens in terram se posuit, rogans, vt ipsi de pena sibi infligenda determinarent, promi- sitque se facturum, quidquid decreuissent. Illi propter humili- 20 tatem eius lacrimantes conuenerunt inter se, vt ipsemet super se vindicaret, ipsumque super thronum reposuerunt. Qui iudicauit culpam suam pecunia redimendam; cumque alias homicidium .xl*^. talentis currentis pecunie emendari soleret, ipse sibi .ccc. et .Lx*^ talenta inflixit, cui summe .ix. talenta 25 auri clenodii nomine adiecit. Tocius vero pecunie primam partem regi, eo quod iudex in causa fuerat, alteram militibus,

1. Porre etc: epitomator h. 1. ordinem rerum, qiiem håbet Saxo, paululum mutaait, nec inscite. 2. conuiuari fort. V; conuiuare DAS. rosk^ et similia codd., item infra 8, ubi pro Roskildensi accipiendum credo. 3. apud (vel in) scripsi; an (o: ante) codd. 4. helluc(h)a AS, ut vid.; hellutha DV. quod de AS. de abesse malim. 6. viduata DV. 7. heræth S. 9. circuiens D. 10. sex .M. codd. 11. yeme D; tiieme V. 13. patrie animis(!) S. 22. posuerunt S. 23. vidicauil D, sed corr. D^; vindicauit S. redimenda AS (et fort. D, sed ibi correctum). 23—24. cumque alius hom. faceret, .xl. t. c. p. e, solent(!)A. 24. solebat V. 25. .LX*^ scripsi cum Saxone; .XL'^ codd. 26. clenodii nomine scripsi incerta coniectura, sed Danico gorsum respondet; de m noie, ut vid., D; de in noie V; in dei nomine(!) AS; doni nomine Langebek ex Saxone, sed aliud certe latet.

�� �